Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/75

E Wikisource
Haec pagina emendata est
53
PHAEDRUS.

vero horum omnium causas referunt in amatum, dilectione ardentius accenduntur. Ac si ab Iove hauriant, bacchantium sacerdotum more, in amati animum transfundentes, proprio Deo, quoad possunt, simillimum reddunt. Quicunque vero Iunonem secuti sunt, regium quaerunt: quo invento, similiter affecti eadem erga illum omnia faciunt. Apollinis praeterea reliquorumve cultores Deorum singuli, Deos singulos imitantes, eodem modo affectum natura adolescentem quaerunt: eoque comparato, et ipsi imitantes, et adulescentibus persuadentes moderantesque, in numinis ipsius studium et ideam pro viribus agunt: non invidia, non illiberali malevolentia in adolescentes suos utuntur, sed omni studio illos ad perfectam tum sui, tum Dei, quem colunt, similitudinem formare conantur. Cura igitur finisque vere amantium, si modo, quod cupiunt, fuerint assecuti, talis est profecto, qualem descripsimus: et insignis admodum felixque ab amico propter. amorem furente, dilecto suo, si captus fuerit, provenit. comprehenditur autem, quisquis capitur, hoc pacto. Quamlibet animam ab initio huius fabulae trifariam divisimus: atque equorum quidem formas geminas, duas