Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/76

E Wikisource
Haec pagina emendata est
54
PLATONIS

quasdam species posuimus; aurigam vero, speciem tertiam: eademque nobis in praesentia maneant. Equorum autem alter bonus, alter non. Quae autem aut boni equi virtus, aut mali pravitas sit, nondum plane diximus: nunc vero dicendum. Bonus excellentiori habitu situs est, specie rectus et articulatim distinctus, ardua cervice, naribus modice aquilinis, nitido colore, nigris oculis, honoris cupidus, temperantiae pudorisque particeps, ac verae opinionis amicus, nullis stimulis indigens, scilicet cohortatione sola rationeque regitur. Alter intortus et multiplex, temereque delatus, fususque, et confuse compositus, rigenti et dura cervice, alque demisso collo, simo vultu, fusco colore, oculis caesiis sanguineque suffusis, morosus et contumax, hirsutis auribus atque surdis, vix flagello stimulisque obtemperans. Quando igitur auriga, amatorium aspiciens vultum, totamque sensu inflammans animam titillationis et desiderii stimulis concitatur, tum qui aurigae obediens est equorum, ut consuevit, pudore cohibitus se ipsum continet, ne prosiliat in amatum. Alter neque stimulis, neque verberibus coerceri potest, sed exultat, ac violentia delatus, coniunctum sibi