equum aurigamque perturbat, rapitque ad Veneris voluptatem. At illi ab initio adversantur, indignati, quod ad gravia et iniqua trahantur: tandem, cum malum id minime cesset, compulsi teruntur, ceduntque iam, et consentiunt, quod iussi sunt facere. hinc haerent igniculo, aspectumque ipsius coruscum inspiciunt. quem intuitus auriga pulchritudinis ipsius naturam memoria repetit, rursusque illam cum temperantia cernit, in casto fundamento firmiter collocatam. videns autem metuit, ac prae reverentia recidit supinus: ubi simulque cogitur usque adeo habenas retrahere, ut equi ambo femoribus aut natibus humi resideant; sed alter quidem sponte, quia minime reluctatur, procax autem equus alter prorsus invitus. Longius vero discedentes, alter quidem propter verecundiam admirationemque sudore totam animam madefacit: alter vero, a dolore liberatus, quem et frenum et casus incusserat, vix tandem respirat, atque resipiscens, indignatione motus aurigam equumque coniunctum increpat, quod timiditate atque ignavia constitutum ordinem deseruerint. Rursusque nolentes accedere cogens,
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/77
Appearance