vix tandem concessit illis, differri in posterum exorantibus. accedente autem statuto tempore, cuius esse immemores illi quidem simulant, hic vero illis commemorat, vi illata, hinniens, trahensque, compellit iterum iisdem verbis amatos affari. Postquam vero prope accesserunt, inflexus inclinatusque, extensa cauda, frenum mordet, et impudentissime rapit. Sed auriga, multo magis eadem passus, et quasi de termino flectens resupinus, habenas longe vehementius trahit, et dentes equi flagitiosi reprimit, atque impuram linguam, maxillasque cruentans, crura natesque humi defigit, ac poenas dare compellit. Quando vero idem saepe pravus equus ille perpessus lascivire destitit, mansuefactus iam aurigae obtemperat providentiae, atque etiam, cum videt pulchrum, formidine contremiscit, adeo ut quandoque contingat amatoris animam iam cum reverentia quadam et metu adolescentum vestigia sequi. utpote igitur omni cultu, tanquam Deo aequalis adolescens, observatus ab amatore, haud quidem simulante, sed revera sic affecto, praesertim cum et ipse honoratus natura colentis sit amicus, in idem postremo cum amatore conspirat: ac etiamsi antea a familiaribus suis
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/78
Appearance