condiscipulisque et aliis per calumniam deceptus fuerit, dicentibus, turpe esse amanti haerere, ideoque amantem reiecerit; tandem vero procedente tempore aetas, et naturae debitus ordo eum in consuetudinem amantis inducunt. nunquam enim fato decretum est, vel malum amicum malo, vel bonum bono non amicum esse. Ergo cum adolescens colloquio et consuetudine receperit amatorem, tunc amantis illius benevolentia iam facta propinquior, amatum ipsum admirari compellit, animadvertentem, necessariorum amicorumque omnium aliorum benevolentiam, si cum amico divinitus afflato conferatur, nullius fore momenti. ac si senior illa diu sic pergat, haereatque, et in gymnasiis ceterisve similibus tangat, tunc iam fluxus liquorisque illius fons, quem himeron, id est, cupidineum influxum, Iuppiter Ganymedis amore captus vocavit, qui in amantem uber influxit, partim in ipsum infusus est, partim extra, ipso exuberante, effunditur. atque ut flamen et Echo a levibus solidisque repulsa corporibus, eodem, unde venerunt, iterum reflectuntur: ita pulchritudinis ille liquor, rursus in pulchrum per oculos refluens, qua penetrare in animam consuevit, adeo pennarum
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/79
Appearance