meatus irrigat, ut et possint iam et incipiant pullulare: atque ita amati animum mutuo implet amore. amat igitur: quid vero diligat, ambigit: affectumque suum nec novit, nec eloqui potest: sed perinde ac si lippi alicuius aspectu oculos similiter sit infectus, praesentis morbi assignare causam nescit: nec animadvertit, quod se ipsum in amatore, tanquam in speculo, respicit. itaque praesente illo, dolere ut ille similiter desinit: absente vero, desiderat vicissim desideratus, mutuum amorem tanquam amoris simulacrum possidens; nec amorem ipsum, sed amicitiam et vocat, et putat. Cupit ergo, ferme ut ille, quamvis moderatius, videre, atque assidua consuetudine perfrui: et, ut par est, posthac protinus haec facit. In ipsa igitur consuetudine, amatoris quidem intemperans equus aurigam compellans, brevem efflagitat pro multis laboribus voluptatem: adolescentis autem equus, eidem quid dicat, ignorat. sed percitus anxiusque amantem mutua prosequitur benevolentia, amantissimo suo congratulatus, atque in ipsa familiaritate paratus est pro viribus amatoris desiderio obtemperare. Coniugatus autem equus simul et auriga, cum pudore et ratione his in rebus
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/80
Appearance