huic adversantur. Quare si secundum rectam vitae institutionem et philosophiae studia meliores cogitationis partes obtineant, beatam atque concordem praesentem vitam agunt, sui ipsorum domini atque modesti, ea parte subiecta, cui animae vitium inest, ea contra liberata, ad quam probitas pertinet. In huius autem vitae fine, recuperatis alis, praepetes evolant, cum trium certaminum vere Olympicorum unum pervicerint: quo quidem nullum praestantius bonum, aut humana temperantia, aut divinus furor hominibus afferre potest. Quod si impudentiorem quandam vitam, philosophiae expertem, alioquin ambitiosam secuti sint, forte in ebrietate aut alia quavis desidiosa licentia intemperati illorum equi incautas animas invadunt, easque in idem conducentes illud oblectamenti genus, sectari compellunt, quod vulgo beatissimum iudicatur: inque eius desiderii expletione nonnunquam deinde versantur. hac tamen idcirco raro utuntur, quia non omnis in hoc consentit animi cogitatio. Amici ergo et isti, licet minus, quam illi superiores, tum fervente amore, tum restincto, degunt, fidem sibi invicem firmissimam et dedisse, et accepisse putantes. nefas enim esse
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/81
Appearance