Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/82

E Wikisource
Haec pagina emendata est
60
PLATONIS

ducunt fidem frangere, et inimicos quandoque ex amicis evadere. demum, cum naturae sic concesserint, affecti abeunt, ut alati quidem nondum sint, sed pennas emittere quodammodo coeperint: quamobrem praemium amatorii furoris non parvum reportant. nam in tenebras locumque sub terram descendere illos, qui iam iter sub coelis agere coeperant, lex prohibet: sed claram vitam agentes beatos fieri iubet, dum una pergunt, et simul alas emittunt. Atque haec amoris gratia fiunt. Tot igitur ac talia, o puer, tamque divina, amatoris tibi amicitia conferet. eius autem, qui non amat, familiaritas, temperantiae mortali coniuncta, mortalibusque et exilibus ministeriis dedita, illiberalitatem illam, quae vulgo virtus habetur, in sodalis sut animo generabit, efficietque, ut novem annorum millia super terram, et sub terra demens pererret. Hanc tibi, o dilecte Amor, quam pulcherrime optimeque valuimus, poëticis tum verbis, tam figuris, impulsu Phaedri palinodiam cecinimus. Quare et ante dictis ignoscens, et haec grata a nobis accipiens, benignus propitiusque mihi assistens, amatoriam artem, nobis