Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/83

E Wikisource
Haec pagina emendata est
61
PHAEDRUS.

abs te concessam, neque auferas indignatione aliqua, neque etiam minuas. quin etiam da, ut magis, quam nunc, apud honestos in pretio sim. Tum si quid numine tuo indignum a Phaedro et a me dictum sit, Lysiam disputationis huius auctorem accusans, ab huiusmodi sermonibus desistere facias: et ad philosophiam, quemadmodum frater eius Polemarchus versus est, ita illum converte, ut et hic eius amator Phaedrus haud amplius, ut nunc, modo huc modo illuc se transferat, sed in amoris simul et sapientiae studio prorsus vitam agat. Phae. Haec ego quoque, si praestat ita fieri, o Socrates, Deum oro. tuum vero sermonem iam pridem admiror, quam valde superiorem antecellit: ut iam verear, ne Lysias mihi humilis videatur, si ad hunc conferre alium studeat. Atqui eum nuper cuius quispiam, o vir mirifice, in hoc ipso vituperavit, perque totam accusationem orationum scriptorem vocavit. forte igitur honoris causa a conscriptione huiusmodi abstinebit. So. Ridicula haec, o adolescens, sententia est: et ab amici mente longe aberras, si eum usque adeo meticulosum putas. forte vero obtrectatorem eius existimas vera iudicare, quae obiicit.