Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/84

E Wikisource
Haec pagina emendata est
62
PLATONIS

Phae. Ita profecto visum est, o Socrates: neque te fugit, potentes in republica praestantesque viros vereri orationes componere, eorumque scripta relinquere, ne Sophistae fuisse posteris videantur. So. Proverbium illud, Dulcis ancon i. e. cubitus, o Phaedre, te latuit, a longo cubito, qui prope Nilum est, ductum fuisse. neque id solum, sed illud quoque te fugit, quod excellentes prudentia cives in conscribendis posteritatique relinquendis orationibus summopere student: qui usque adeo laudatores suorum operum diligunt, ut primos eos adscribant, qui scripta ubique laudent. Phae. Quomodo istud ais? non enim intelligo. So. Nescis, quod in exordio libri, a civili viro compositi, primus est laudator adscriptus? Phae. Quo pacto? So. Probata est, inquit, ipsorum sententia senatui, aut populo, aut utrisque: et ille ait, qui ab illo, et quae deinceps ambitiose nominans, extollensque sententiae auctor. deinde etiam dicit post haec, suam ostentans laudatoribus Sapientiam: idque saepe postquam prolixam orationem habuerit. An aliud quid-