quam tibi istud videtur, quam scripta oratio? Phae. Non aliud certe. So. Quod si approbetur, gestiens ex theatro discedit, tanquam poeta. sin autem reprobetur, excludaturque a scribenda sententia, neque dignus, cuius sententia mandetur literis, habeatur, moeret ipse, eiusque amici. Phae. Et maxime quidem. So. In hoc plane demonstrant, se minime aspernari studium huiusmodi, sed multi facere. Phae. Summopere. So. Quid vero, si orator quispiam, aut rex eam nactus sit facultatem, ut, quemadmodum Lycurgus, aut Solon, aut Darius, immortalis in civitate scriptor haberi possit, an non et ipse aequalem se Deo, adhuc viventem existimat? et posteri, monumenta eius considerantes, de illo similiter iudicant? Phae. Vehementer. So. An igitur censes, talium quempiam, vel quantumcunque malevolum Lysiae, studium eius hoc scribendi vituperaturum? Phae. Ex his, quae tu dicis, id consentaneum non videtur. nam suum quoque studium, ut videtur, vituperaret.
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/85
Appearance