Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/86

E Wikisource
Haec pagina emendata est
64
PLATONIS

So. Ergo ex hoc perspicuum esse cuique potest, non ob hoc ipsum, quod scribat, quemquam esse vituperandum. Phae. Quid enim? So. At illud est, ut arbitror, turpe, turpiter ac male et loqui, et scribere. Phae. Manifestum id quidem. So. Quaenam igitur et bene, et non bene scribendi ratio est? Numquid opus est nobis, o Phaedre, de his a Lysia, vel ab alio sciscitari, qui vel quandoque scripserit aliquid, vel sit scripturus, seu civile publicum opus, sive privatum, aut carmine, ut poëta, aut, tanquam privatus, oratione soluta? Phae. Rogas, an opus sit? cuius enim gratia, ut ita dicam, vivat quispiam, nisi huiusmodi voluptatum? non enim illarum gratia, quas dolor necessario antecedit: alioquin voluptas minime provenit. quod omnes paene voluptates corporis habent: quare serviles non iniuria sunt appellatae. So. Otio utique abundamus: ac etiam mihi videntur, velut in aestu, super caput nostrum cicadae canentes, et invicem disputantes nos contueri. Si ergo nos viderent, quemadmodum et alios multos, in meridie non disputantes quidem, sed dormitantes, ab ipsis ob mentis desi-