Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/87

E Wikisource
Haec pagina emendata est
65
PHAEDRUS.

diam delinitos, merito deriderent, existimantes, mancipia quaedam ad eas illuc divertisse, inque ipso secessu, tanquam pecudes sub umbra, secus fontem meridiano somno teneri. sin autem viderint disserentes nos, minimeque ab illarum, quasi Sirenum, illecebris captos, quo minus portum versus enavigaremus, forte nobis libentissime praemium illud tribuent, quod Deorum concessione traducere ad homines possunt. Phae. Quidnam muneris istud est, quod possident? nunquam enim audisse videor. So. Non tamen decet Musarum studiosum virum rerum huiusmodi ignarum esse. Fertur autem, hos olim homines ante Musas fuisse: natis deinde Musis, cantuque monstrato, illorum nonnullos voluptate cantus usque adeo delinitos fuisse, ut canentes cibum potumque negligerent, imprudenterque perirent: ex quibus deinceps cicadarum genus sit natum, munus hoc a Musis nactum, ut alimonia non indigeat, sed absque cibo potuque, quamdiu vixerit, cantet, postea vero ad Musas proficiscatur, quam quis hominum Musam hic colat renuntiaturum. Ergo Terpsichorae nuntiantes, qui praecipue illam in choris

Plat. Diall. Part. I. Vol. 1.