coetibusque celebraverint, eam ipsis propitiam reddunt: Erato autem eos, qui in rebus amatoriis honoraverint: atque aliis eodem modo, pro sua cuiusque venerationis specie. Calliopae autem antiquissimae, eamque sequenti Uraniae, eos, qui in philosophia vivunt, coluntque ipsarum musicam, referunt: quae prae ceteris Musis circa coelum, atque sermones tam divinos, quam humanos, versantur, vocem pulcherrime modulantes. Itaque multis de causis dicendum est aliquid, neque in meridie dormitandum. Phae. Dicendum certe. So. Igitur, quod modo statueramus, iam disserendum est, qua videlicet ratione quis recte, aut non recte et loquatur, et scribat. Phae. Procul dubio. So. An non necesse est, eum, qui recte dicturus sit, veram in ea re, de qua loquatur, intelligentiam habere? Phae. Audivi equidem, o Socrates amice, non esse futuro oratori necessarium, quae revera iusta sunt discere, sed quae iudicantium multitudini videantur: neque revera bona, aut
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/88
Appearance