honesta, sed quae sic appareant. ex his enim potius, quam ex veritate, posse persuadere. So. Nunquam, o Phaedre, sapientum contemnenda sunt dicta: immo diligenter, quid sibi velint, consideranda. itaque, quod modo dicebas, praetereundum esse non arbitror. Phae. Probe loqueris. So. Sic igitur istud consideremus. Phae. Quo pacto? So. Hoc plane. Si tibi suaderem, hostes te equo expugnaturum, utrique vero equum ignoraremus, sed ego id tantum de te scirem, quod Phaedrus equum putat esse domesticum et grandibus auribus animal. Phae. Ridiculum id quidem esset, o Socrates. So. Nondum istud: sed quando obnixe tibi persuadere conarer, oratione in asini laudes composita, equum illum vocans, affirmansque praestantissimum animal esse, utile domi et foris, ad bellum promptissimum, ad sarcinas ferendas aptum, et ad multa alia commodissimum. Phae. Valde id absurdum. So. Nonne praestat ridiculum amicum esse, quam gravem et inimicum? Phae. Videtur.
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/89
Appearance