Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/90

E Wikisource
Haec pagina emendata est
68
PLATONIS

So. Quando igitur orator boni malique ignarus, civitati similiter affectae suadeat, non oratione quidem in umbrae asini laudem, tanquam equus illa sit, composita, sed de malo, tanquam bonum id sit, disserens, vulgique opiniones aucupatus, mala facere pro bonis inducat: qualem putas oratorem huiusmodi segetem, quam sevit, messurum? Phae. Haud satis bonam. So. Num, o bone vir, rusticius, quam deceat, dicendi artem vituperavimus? Illa vero forsitan dixerit: Quid, o viri mirabiles, deliratis? ego enim neminem veritatis ignarum discere orare compello: sed si quis consilio meo paruerit, percepta veritate me capiet. Hoc sane affirmo esse maximum, quod absque me illi qui res noverit, nihilo magis persuadendi ars aderit. Phae. An non iure haec dixerit? So. fateor equidem, si modo sequentes rationes artem esse illam testentur. audire namque mihi videor rationes nonnullas, asserentes mentiri eam, neque artem esse, sed aliquem sine arte usum. veram autem dicendi artem absque veritate, inquit Lacon, neque esse aliquam, neque unquam fore.