Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/91

E Wikisource
Haec pagina emendata est
69
PHAEDRUS.

Phae. His utique rationibus opus est; o Socrates; igitur huc eas adducens, quid dicant, et quomodo, discute. So. Adeste, animalia generosa, ac Phaedro honesto adolescenti persuadete, nisi sufficienter philosophetur, eum nunquam aliqua de re sufficienter esse dicturum. Respondeat Phaedrus. So. Interrogate: An non rhetorica omnino ars. erit alliciens animam per sermones, non in iudiciis modo, ceterisque publicis coetibus, verum etiam in privatis congressibus eadem de magnis quibusque rebus et parvis? nihil enim honorabilius. in magnis, quam in exiguis, ex recta artis ratione se gerere. Numquid tu haec audisti? Phae. Non ita prorsus per Iovem. verum circa iudicia praecipue ars ista dicitur, scribiturque, nec non circa conciones: ultra vero eam porrigi non audivi. So. Numquid artem dicendi, qua Nestor et Ulixes apud Ilium usi sunt, audisti? eam vero, qua Palamedes, audisti nunquam? Phae. Et per Iovem, Nestoris orationes audivi: nisi forte Gorgiam Nestorem fingis esse, aut Thrasymachum Theodorumque Ulixem.