So. Forsan: sed hos mittamus: tu vero responde: Quid in iudiciis adversarii faciunt? nonne contradicunt? An quid aliud dicemus? Phae. Hoc ipsum. So. Num de iusto atque iniusto? Phae. Ita. So. Nonne qui arte id agit, efficiet, ut idem eisdem tum iustum, tum iniustum appareat? Phae. Quid prohibet? So. Et in concione, ut eadem civitati modo bona, modo contraria videantur? Phae. Certe. So. Enimvero Eleatem Palamedem artificio suo efficere solitum accepimus, ut eadem audientibus similia et dissimilia, unum et multa, manentia et fluentia viderentur. Phae. Maxime. So. Facultas ergo contradictoria, non in iudiciis solum et concionibus, verum etiam in omnibus, ut apparet, quae dicuntur, quandoquidem una quaedam ars est, versatur: qua quis poterit omnia omnibus, et quae possunt, et quibus possunt, similia fingere, et, alio similia ista occulente, in lucem educere.
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/92
Appearance