Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/93

E Wikisource
Haec pagina emendata est
71
PHAEDRUS.

Phae. Quonam pacto id ais? So. Hoc equidem. Num deceptio in his, quae multum, an quae parum differunt, accidit? Phae. In his, quae parum. So. Atqui si paulatim transieris, latebis magis, dum ad contrarium venies, quam si subito transilieris. Phae. Quidni? So. Oportet igitur eum, quicunque. decepturus sit alium, ipse minime decipiendus, similitudinem et dissimilitudinem rerum exquisite dignoscere. Phae. Necessarium est. So. Numquid igitur singulorum veritatis inscius poterit eius, quod. ignorat, similitudinem in universis parvam aut magnam diiudicare? Phae. Impossibile id quidem. So. Ergo illos, qui praeter rerum naturam opinantur, falsique sunt, constat propter similitudines aliquas sic esse affectos. Phae. Sic accidit. So. Num igitur poterit quisquam, si rem quaslibet ignoraverit, artificiose aliquem sensimque a vero in contrarium per similitudines aliquas sigillatim traducere, aut errorem hunc in se ipso vitare?