Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/94

E Wikisource
Haec pagina emendata est
72
PLATONIS

Phae. Nunquam. So. Quamobrem, o amice, quicunque veritatem ignorat, et opinionibus ducitur, dicendi quoque facultatem, ut videtur, inertem exhibet atque ridiculam. Phae. Ita videtur. So. An vis in oratione Lysiae, quam in manibus habes, et in nostra disputatione videre, ubi artificiose, et ubi sine arte agitur? Phae. Maxime omnium. nude enim in praesentia loquimur, cum exemplis perspicuis careamus. So. At enim fortuna quadam orationes dictae sunt, ut videtur, exemplo monstrantes, compotem veritatis virum, dum verbis iocatur, trahere auditores. Atque ego, a Phaedre, locales Deos huius rei causas arbitror. Forte etiam Musarum interpretes, super capita nostra cantores, munus hoc nobis inspiraverunt. Ego enim dicendi artem habeo nullam. Phae. Esto, ut ais. solum, quod dicis, ostende. So. Age itaque, prooemium orationis Lysiae lege. Phae. Mearum quidem rerum status sic, ut intellexisti, se habet. itaque cum ita sit, quemadmodum nobis conducere putem,