Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/95

E Wikisource
Haec pagina emendata est
73
PHAEDRUS.

audisti. Arbitror equidem, me non minus ob id abs te, si quid petiero, consecuturum, quod amore tui captus minime sum. nam amatores, cum primum amare desierint, collati beneficii poenitet. So. Desine. in quo enim iste delinquat, et quid sine arte faciat, dicendum. nonne? Phae. Profecto. So. As non constat cuique, quod in aliis, dum loquimur, idem sentimus omnes, in aliis vero non idem? Phae. Quamvis, quod ais, intelligere videor; planius tamen ut dicas, cupio. So. Quando quis ferri nomen vel argenti pronuntiat, omnes protinus intelligimus. Phae. Prorsus. So. Quid, cum justi, vel boni nomen? nonne alius alio fertur, atque cum aliis, et nobiscum ipsi ambigimus? Phae. Magnopere. So. In aliis ergo consentimus, in aliis dissentimus. Phae. Sic est. So. Ubinam facilius falli possumus? et in quibus istorum rhetorica plurimum valet? Phae. Patet, in quibus ambigimus.