Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/96

E Wikisource
Haec pagina emendata est
74
PLATONIS

So. Oportet igitur eum, qui rhetoricam sit assecuturus, primum haec ordine discrevisse, et, quae utriusque speciei figurae sint, percepisse, et ubi maxime falli ambiguitate multitudo potest, ubi non potest. Phae. Praeclaram quandam, o Socrates, agnosceret speciem, qui cogitatione id caperet. So. Deinde oportere eum arbitror nihil latere, eum ad singula venerit, sed acute persentire, id, de quo dicturus sit, utrius sit generis. Phae. Cur non? So. Quid porro Amorem? utrum ambigui generis, an alterius esse dicimus? Phae. Ambigui prorsus. So. An putas, eum tibi illa de se dicere concessurum, quae supra dicebas? quod videlicet amato simul atque amanti perniciosus est, ac rursus quod omnium: maximum est bonorum? Phae. Scite loqueris. So. Sed id quoque dicas, (ego enim praeter divinam illam occupationem non admodum memini) num amorem in disputationis principio definierim. Phae. Per Iovem mirifice. So. O quanto sollertiores Acheloi nymphas, et Pana Mercurii filium, Lysia Cephali filio ad orationes componendas esse de-