Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/97

E Wikisource
Haec pagina emendata est
75
PHAEDRUS.

monstras! An vero nihil dico? sed Lysias in amatorii sermonis exordio coëgit nos intelligere, Amorem certum aliquid esse, quod ipse volebat, atque ad id sequentia referens orationem omnem peregit? Visne principium rursus legamus? Phae. Ut lubet: quamvis ibi, quod quaeris, minime sit. So. Lege, ut illum ipsum audiam. Phae. Mearum quidem rerum status, sic ut intellexisti, se habet. atque cum ita sit, quemadmodum nobis conducere putem, audisti. Arbitror equidem, non minus ob id abs te, si quid petiero, consecuturum, quod amore tui captus minime sum. nam amatores, cum primum amare desierint, collati beneficii poenitet. So. Permultum abesse videtur, ut, quod quaerimus, faciat. siquidem non a principio, sed a fine, modo quodam converso et resupino sermonem transigere nititur, incipitque ab illis, quae amator, exstincto amore, adolescentibus obiicit. An forte nihil dixi, o Phaedre, mi lepidum caput? Phae. Finis est profecto, o Socrates, de quo sermonem habet. So. Quid alia? nonne sparsim sermonis partes tibi ia-