ctae videntur? an censes, quod secundo loco positum est, necessitate quadam ita esse subiunctum? aut aliquid aliud ab illo dictorum? Nam mihi quidem, utpote omnium ignaro, videtur non ingenerose, quidquid incidit a scriptore, dictum fuisse. tu vero necessitatem scribendi aliquam habes, per quam ille sic ea invicem deinceps disposuit? Phae. Optimus es, o Socrates, siquidem me putas scripta adeo subtiliter posse diiudicare. So. Sed hoc arbitror te dicturum, oportere orationem omnem tanquam animal quoddam constitui, ut suum quoddam habeat corpus, quod neque sine capite sit, neque pedibus careat, sed habeat media atque extrema sibi invicem et toti convenientia. Phae. Quidni? So. Considera, quaeso, utrum amici tui oratio sic se, an aliter, habeat. reperies, eam nihilo ab eo epigrammate discrepare, quod Midae Phrygio inscriptum nonnulli fuisse tradunt. Phae. Quid istud, et quale? So. Audi: Aenea virgo sum, Midae sepulcro imposita, quoad aqua fluet, arboresque vi-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/98
Appearance