Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/99

E Wikisource
Haec pagina emendata est
77
PHAEDRUS.

rescent, hic permanens praetereuntibus nuntiabo in hoc deplorato Midam iacere sepulcro. Quod vero nihil interest, quamlibet eius partem ut primam, vel ut ultimam ponere, ut arbitror, tu ipse vides. Phae. Orationem nostram mordes, o Socrates. So. Hanc ergo, ne nobis succenseas, dimittamus: quamvis in ea multa reperiri posse exempla videantur, quibus inspectis utilitas nobis ex hoc proventura sit, ne talia imitemur. Verum ad orationes alias descendamus. habebant illae quidem nonnihil, ut arbitror, quod a viris dicendi studiosis sit observandum. Phae. Quid illud? So. Erant utique contrariae. altera siquidem amanti, altera non amanti inhaerendum asseverabat. Phae. Ac strenue quidem. So. Quod verius est, te responsurum putaram, videlicet, Ac furiose quidem. ceterum, quod quaerebam, id ipsum est. furorem quendam Amorem vocavimus. an non? Phae. Certe. So. Furoris autem duas species ponimus: alteram, ab humanis morbis: alteram, ex alienatione divina, qua extra consuetam vitae constitutionem quis rapitur.