beatum te iudicavi; maxime vero in praesenti calamitate, quod eam tam facile ac placide feras. So. Perabsurdum esset, o Crito, Si quis tam grandis natu imminentem mortem moleste ferat. Cr. Sed et alii, o Socrates, acque senes similibus calamitatibus opprimuntur, quos tamen aetas ab afflictione, quam sors praesens affert secum, non liberat So. Ia est. Sed curnam adeo mane venisti? Cr. Nuntium, o Socrates, ferens acerbum; non tibi quidem, ut mihi apparet, sed mihi potius, et familiaribus tuis omnibus, et acerbum et gravem. quod equidem inter gravissima, ut arbitror, numeraverim. So. Quidnam hoc? nunquid navis ex Delo iam rediit? qua reducta, mihi est moriendum. Cr. Nondum rediit quidem; sed reditura videtur hodie, quemadmodum nuntiant nonnulli e Sunio venientes, qui ibi eam reliquerunt. constat ergo ex his nuntiis, hodie esse venturam; ideoque necessarium fore, te cras, o Socrates, e vita decedere. So. Bona, o Crito, fortuna: si ita diis placet, ita esto. non tamen existimo, illam hodie redituram.
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/152
Appearance