Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/157

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
149
CRITO.

ille tunc in iudicium ingressus, cum liceret non ingredi; deinde concertatio ipsa iudicii similiter acta; et extremus hic finis, tanquam ridiculum quiddam, per ignaviam segnitiemque nostram effugisse nos videbitur, quod nec nos te servaverimus, neque tu ipse te, cum id fieri absque magna difficultate potuerit, si vel parum in nobis usus industriaeque fuisset. Haec igitur, o Socrates, considera, ne praeterquam quod mala sunt, etiam dedecori tibi nobisque sint: sed tibi consule. immo vero non iam amplius consulendi tempus, sed consultum iam esse oportuit. unicum vero consilium est; videlicet venienti hac nocte cuncta haec facta esse oportere. Sin autem ultra tardemus, nihil omnino fieri ulterius. poterit. quamobrem omnino mihi adhibe fidem, o Socrates, nec ullo modo aliter facias. So. O amice Crito, studium hoc tuum permulti faciendum esset, si qua ratione recta susceptum esset. sin minus, quanto vehementius est, tanto molestius. Considerandum est igitur, agendane haec nobis sint, an non. nam ego is sum non modo nunc, sed et semper, qui meorum nulli parcam, praeterquam rationi, quae ratiocinanti mihi optima videatur. Rationes itaque illas, quibus superioribus temporibus usus sum, nec nunc