scriptum fuisse. Verumtamen, ut dixi, non inepte coniecisti. Accipio, inquit Socrates, et puto sic se, ut dicis, habere. Sed hoc mihi responde, putasne esse ipsam per se ipsam speciem quandam similitudinis? et huic aliam quandam contrariam dissimilitudinis speciem? in quibus duabus et ego et tu participemus, et alia, quae utique multa. vocaimus? atque ea, quaecunque in similitudine. participant, similia fieri eatenus, quatenus participant? quae vero dissimilitudine, dissimilia: et quae utrisque, utraque? Quod si omnia in utrisque contrariis existentibus participant: et quia. utrorumque participia sunt, similia ei dissimilia inter se sunt, quid mirum? si quis enim ipsa Similia dissimilia esse diceret, vel dissimilia ipsa similia; monstrum. quoddam, ut arbitror, esset. sin autem participantia in utrisque quispiam utraque pati assereret, nihil mihi, o Zenon, mirandum esse videretur. neque etiam id mirarer, si quis cuncta unum diceret, ex eo, quod in uno participant; atque haec eadem rursus inulta, quia in multitudine quoque participant. At si quod ipsum, unum est, hoc ipsum multa esse ostenderit, et ipsa multa unum, iam, summopere admira-
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/16
Appearance