Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/160

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
152
PLATONIS

Cr. Procul dubio. So. lac itaque ratione illi agendum est, exercendumque, et edendum atque bibendum, qua illi unico videatur, qui praesideat intelligatque, potius quam, ut videtur vulgo. Cr. Vera haec sunt. So. Quid vero, si illi uni non pareat, opinionemque eius et commendationes nihili pendat, honoret vero vulgi ignorantumque commendationes, nunquid a malo tutus erit? Cr. Minime. So. Quid autem est id malum, et quonam tendit, et in quam non obedientis partem? Cr. In corpus videlicet; hoc enim corrumpitur. So. Recte dicis. Nonne et de aliis, o Crito, eadem ratio est? Ne omnia percurramus: de iustis inquam iniustisque, de turpibus et honestis, bonisque et malis, de quibus in praesentia nobis consultatio est, utrum multorum opinionem sequi vererique debeamus, an unius potias, qui intelligat, quem decet et venerari et timere magis, quam cunctos alios. cui nisi obtemperaverimus, laedemur et corrumpemur in eo, quod iusto quidem melius fieri, iniusto