Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/162

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
154
PLATONIS

non recte adduxisti, opinionem vulgarem de rebus iustis, et honestis, et bonis, harumque contrariis, esse alicuius existimandam. At vero dicet aliquis, posse vulgus nos interficere? Cr. Nimirum dici id potest, o Socrates. So. Vera loqueris. Sed, o mirabilis, haec ratio, quam percurrimus, superiori similis esse videtur: atque hanc rursus considera, utrum nobis maneat, necne: videlicet, non multi faciendum esse vivere, sed bene vivere. Cr. Manet quidem. So. Sed hoc quoque manetne? bene, et honeste, et iuste vivere idem esse? Cr. Constat. So. Igitur ex his, quae confessi sumus, hoc considerandum, utrum iustum sit conari me hinc exire, Atheniensibus non dimittentibus, vel iniustum: ac si appareat, iustum. esse, tentemus: si minus, dimittamus. Quas vero tu affers considerationes de pecuniarum sumptu, de vulgari opinione, de filiis educandis: cavendum est, O Crito, ne excogitationes revera horum multorum sint, qui facile interficiunt, atque eorum, qui similiter, inquam, si possent,