Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/164

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
156
PLATONIS

quodam pacto iniuria facienda est, aliter vero nequaquam? vel potius iniuriari nullo modo vel bonum est, vel honestum, quemadmodum in superiori tempore saepe confessi sumus? Quod quidem et nuper est confirmatum. An forte omnes illae superiores conventiones nostrae in paucis his diebus prorsus evanuerunt, ac iamdiu nos tam grandes natu homines, o Crito, tamque studiose invicem disserentes, latuit, nihil a pueris nos differre? An potius sic prorsus res se habet, ut iamdiu dicebamus, sive affirmet id multitudo, sive neget; et, sive graviora praesentibus, sive leviora subire cogamur, attamen iniuriam acere omnino malum turpeque esse fatemur illi ipsi, qui facit, an non? Cr. Fatemur certe. So. Quamobrem nullo modo iniuriandum est. Cr. Nullo quidem. So. Neque, si iniuriam passus fueris, eam ulciscendum, ut vulgus putat. siquidem nullo modo iniuriandum. Cr. Ita videtur. So. Quid vero? mala alicui facere decet, o Crito, an non? Cr. Non certe, o Socrates.