Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/168

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
160
PLATONIS

postquam per nos genitus es, educatusque ac eruditus, primo quidem num potes negare, te nostrum esse et natum et servum, ipsumque te et progenitores? deinde, cum id ita se habeat, an putas ius ex aequo tibi atque nobis esse; et quae nos tibi facere aggrediamur, eadem vicissim in nos abs te referri iustum esse iudicas? An, cum nec ad patrem, nec ad dominum, si eum habeas, tibi ius ex aequo SSit, ut, quae ab illis patiare, in eos referre possis; neque si iurgio hi te lacessant, contra. iurgare, neque si te verberent, vicissim verberare, neque alia eiusmodi in eos tentare liceat: contra patriam vero ac leges tibi licebit? adeo ut, si, nos iudicantes id esse iustum, interficere te velimus, tu vicissim nos leges et patriam pro viribus coneris occidere, dicasque, te in his agendis iusta facere, qui virtutis curam revera habere profiteris. An sic es sapiens, ut te latuerit, et patri et matri et progenitoribus. omnibus patriam esse anteponendam; atque esse venerabilius quiddam sanctiusque, et in superiori sorte, tum apud deos, tum apud homines mentis compotes, patriam collocandam? colereque eam oportere magis, eique obedire; ac rigidius de gerenti mitius assen-