tiri, quam patri: et, siquid iubeat, vel dissuadere illi quantum liceat, vel facere; et patientissime sustinere, quidquid iusserit patiendum? ac, sive mandaverit verberari te, sive in vincula coniici, sive in proelium riserit ad vulnera excipienda, mortemque subeundam, obediendum est omnino. ius enim ita dictai; ei neque tergiversandum, neque fugiendum, neque ordinem deserendum, sed et in bello, et in iudicio, et prorsus ubique, ea sunt, quae respublica patriaque iusserit, facienda: aut certe verbis, quatenus iustum est, uti licet ad persuadendum illi eamque placandam: vi autem uti nefas est, vel contra matrem, vel contra patrem, maxime vero omnium contra patriam. Quidnam ad haec dicemus, Crito, verane loqui leges, an contra? Cr. Mihi quidem videntur. So. Proinde leges fortasse dicent: Animadverte, o Socrates, utrum vere dicamus, te iniusta contra nos aggredi. Nos quidem, quae te et alios cives genuimus, educavimus, nutrivimus, participes bonorum omnium, quae in nostra erant potestate, effecimus: tamen permisimus cuilibet Atheniensium, cognitis iam civitatis moribus legibusque, et reipu-
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/169
Appearance