Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/170

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
162
PLATONIS

blicae gubernandae forma, si cui non placeamus, licere, acceptis suis, quocunque placuerit hinc abire. Nec ulla ex nobis legibus impedit aut denegat, sive quis vestrum, cui nos civitasque minime placeamus, in coloniam aliquam hinc: velit discedere, sive habitationem alio transferre cupiat, quo minus id pro arbitrio facere valeat, secumque sua perferre. At vero quicunque ex vobis, postquam cognoverit, quemadmodum nos iudicia disponimus, et in ceteris omnibus regimus civitatem, permanserit tamen, hunc iam asseveramus, opere ipso Convenisse nobiscum, quaecunque iusserimus, se facturum. Atque eum, qui non paruerit, tripliciter iniuriari censemus: et quod genitricibus nobis non obtemperat; et quod nutricibus non obsequitur; et quod pactus nobis obedire, neque obedit, neque persuadere nobis studet, si quid minus recte facere videamur: cumque praecepta nostra libere proponamus, neque mandemus rigide, sed permittamus alterum e duobus, aut verbis persuaderi nobis, aut mandata explere; tu horum neutrum facis. His ergo criminibus te, o Socrates, obnoxium indicamus fore, si, quae cogitas, feceris: nec minime Atheniensium te, sed maxime omnium. Ac si causam requiram, ob quam prae ceteris sim obnoxius, forte