iuste me remorderent, dicentes, me maxime omnium Atheniensium civitatis legibus consensisse. sic enim inferrent: Magna nobis, o Socrates, horum sunt argumenta, tibi nos civitatemque placuisse. nunquam enim maxime omnium Atheniensium in ea moras traxisses, nisi tibi mirifice placuisset. Itaque nec spectaculi gratia urbe unquam egressus es, nisi semel in Isthmum, nec alio usquam, nisi in militia; neque aliam fecisti peregrinationem unquam, quemadmodum ceteri solent; neque alterius civitatis te cepit cupiditas, aliarumve legum: sed nos tibi nostraque civitas satisfecimus; usque adeo vehementer probasti nos, nostrisque moribus victurum te consensisti: tum in ceteris rebus, tum quia in ea filios procreasti, utpote quae tibi placuerit. Quin etiam licebat tibi in ipso iudicio exsilium postulare, si voluisses; atque quod nunc invita civitate aggrederis, tunc ea volente poteras facere. Tu vero verbis tunc te extulisti, quasi non graviter ferres, si mori te oporteret. quinimmo mortem ipsam, ut dicebas, potius quam exsilium elegisti. Nunc vero nec verba illa tua erubescis, neque nos leges vereris, sed nobis
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/171
Appearance