interitum machinaris. Facis autem, quod deterrimus faceret servus, fugam arripere tentans, contra pactiones conventionesque, in quibus convenisti nobiscum, nostris te praebens institutionibus gubernandum. Primum responde nobis, num id ipsum vere dicamus, consensisse non verbis, sed re ipsa, moribus nostris gubernari debere. An non vera haec sunt? Quid ad haec dicemus, Crito? an non confitebimur? Cr. Necesse est, o Socrates. So. Nonne igitur (leges inquient) conventa nobiscum et acta transgrederis? quae neque coactus es nobiscum inire, neque deceptus, neque ad breve tempus deliberare ad haec eligenda es compulsus, sed annos septuaginta deliberare licuit: quo in tempore licuit et abire, nisi tibi placuissemus, conventionesque iustae tibi visae fuissent. Tu vero nec Lacedaemonem, neque Cretam nobis anteposuisti, quas ipse urbes assidue praedicas recte gubernari, neque aliam ullam, vel Graecarum civitatum, vel: Barbararum. immo ex hac rarius peregrinatus es, quam claudi e caeci, mancique alii soleant. usque adeo Atheniensibus tibi prae ceteris civitas placuit, atque nos, videlicet
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/172
Appearance