Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/174

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
166
PLATONIS

consuevisti; virtutem videlicet et iustitiam, legesque, et instituta legum plurimi esse existimanda? neque putas, absurdum et ab his dissonans apparere Socratis factum? Procul dubio putandum est. Fortasse vero civitates has declinans in Thessaliam ad Critonis hospites abibis. illic enim absque, ordine et temperantia vivitur. Ac forsan libenter illi te audient, narrantem quemadmodum e carcere ridicule fugeris, ut fascem quendam tibi super imponens, aut corie tegens, vel aliis quibusdam te involvens, quemadmodum solent qui fugam surripiunt, et in alienam figuram te transmutans illinc aufugeris. quemadmodum vero vir senex parvo admodum tempore, ut verisimile est, victurus, ausus fueris, ob vivendi cupiditatem in tam sordida inopia vivere, maximas transgressus leges, nullusne dixerit? forte: si neminem offenderis. alioquin multa, o Socrates, atque indigna te audies. vives autem obnoxius cunctis hominibus atque deserviens. Quid vero facies in Thessalia? convix viane frequentabis? utpote qui in Thessaliam, quasi ad coenam aliquam, adventaveris, disputationes vero illae de iustitia, ceterisque virtutibus ubinam ulterius nobis erunt? Enimvero filiorum gratia vivere cupis, ut nutrias eos atque erudias. An