que posse assereret; obstupescerem equidem, o Zenon. Et si ea, quae scripsisti, ut virum fortem decet, pertractata esse reor; multo tamen magis mirarer, atque laetarer, si quis posset hanc eandem quaestionem, in. ipsis speciebus penitus implicitam, quemadmodum in rebus, quae videntur, expositum est, ita et in iis, quae ratione comprehenduntur, clarius explicare. Dum haec Socrates diceret, aiebat Pythodorus, se putasse, Parmenidem et Zenonem in singulis esse adversus Socratem indignatos. eos autem summa quadam attentione auscultasse, ac frequenter alterum respicientes subrisisse, quasi Socratem admirantes. Unde cum finem Socrates loquendi fecisset, dixisse Parmenidem: O Socrates, quam dignus es admiratione propter impetum quo ad rationes promptus accedis! verum mihi icas oro, tune ita, ut dicis, seorsum quidem ipsas species discrevisti, seorsum etiam speciebus participantia: videturque tibi quiddam esse ipsa seorsum similitudo, cuius et nos participes sumus, et unum rursus ac multa, et omnia, quaecunque nuper a Zenone audisti? Mihi quidem videtur, Socratem respondisse. Num talia quaedam inquis, rogasse Parmenidem, eu iusti speciem quandam ipsam per se ipsam, et pulchri,
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/18
Appearance