So. Otium profecto te audiendi quandoque nanciscar. nunc autem ad hoc unum mihi responde, utrum circa Homerum solum, an etiam circa Hesiodum et Archilochum id possis. Io. Circa Homerum solum. satis enim mihi esse videtur. So. Suntne aliqua, de quibus Homerus et Hesiodus eadem referant? Io. Multa esse, arbitror. So. Utrum melius ea quae dicit Homerus, an quae Hesiodus, explicares? Io. Aeque. de utrisque, o Socrates, in illis rebus, in quibus eadem referunt. So. Quid antem in bis, de quibus non eadem dicunt? ut puta de vaticinio Homerus atque Hesiodus verba faciunt. Io. Et maxime quidem. So. Et in quo poëtae isti consentiunt, aut discrepant, quando de vaticinio loquuntur, utrum ipse melius quam peritus vates aliquis explicares? Io. Vates melius. So. Si autem vales esses, non illa tantum in quibus conveniunt, verum etiam in quibus dissentiunt, exponere posses?
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/181
Appearance