de aliis omnibus poetis similiter loqui valeres. poesis enim totum esi. nonne? Io. Est certe. So. Nonne postquam aliquis aliam quamvis artem integram comparavit, aeque de omnibus quae sub arte sunt iudicat? eadem quippe de omnibus artibus considerandi ratio est. Vis tibi referam, qua ratione id dicam? So. Opto per Iovem, o Socrates. nam quoties vos sapientes audio, miro quodam gaudio statim afficior. So. Velim, o Ion, veritatem diceres. verum sapientes vos rhapsodi fictoresque estis, et illi quorum vos poëmata decantatis. Ego autem nihil praeter veritatem loquor, quemadmodum decet pinguis Minervae hominem. nam id, de quo paulo ante percontabar, intuere quam leve sit et facile cognitu: quilibet id quod narrabam, percipere potest, eodem videlicet pacto singula consideranda esse, si quis artem sibi integram comparaverit. Exempli causa, numquid pingendi ars totum quiddam est? Io. Est. So. Nonne pictores mulli, partim boni, partim mali, et sunt et fuerunt? Io. Certe.
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/185
Appearance