Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/199

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
191
IO.

Haec equidem dicam, et alia huiusmodi, a vate consideranda, iudicandaque esse. Io. Et vera quidem, o Socrates. So. Et tu, o Ion, vera narras. Age, quemadmodum ego tibi ex Odyssea et Iliade excerpsi, quae ad vatem, quae ad medicum, quae ad piscatorem pertinere videntur: sic et tu, qui maiorem in Homeri scriptis peritiam habes, eligas et adducas in medium, quae sunt recitatoris propria, quae praeter alios homines ipsi considerare iudicareque convenit. Io. Omnia, o Socrates, assero. So. Non omnia tu supra dicebas, o Ion. num ita obliviosus es? atqui non decet, recitatorem hominem obliviosum esse. Io. Quidnam obliviscor? So. Non memoria tenes, artem recitandi aliam ab aurigaria te dixisse? lio. Teneo. So. Nonne cum alia sit, alia cognituram es confessus? Io. Profecto. So. Non igitur omnia percipiet secundum sermonem tuum ars recitandi, neque ipse etiam recitator.