ad opiniones hominum ob aetatem respicis. At hoc mihi dicas. videnturne tibi, ut aiebas, species quaedam exsistere, et ea, quae illis participant, illarum cognomenta sortiri? veluti similitudine participantia, similia; magnitudine, magna; pulchritudine atque iustitia, pulchra et iusta vocari? Et maxime quidem, inquit Socrates. Nonne quodcunque speciei particeps fit, vel totam speciem vel partem accipit? an est alius praeter. istos participandi modos? Et quis alius? Socrates ait. Utrum videtur tibi tota species in. unoquoque multorum esse, una exsistens? an aliter? Quid prohibet, esse unam? Unum ergo et idem in multis seorsum positis, totum simul unum erit, atque ita ipsum a se ipso seorsum exsistet, Nequaquam, inquit Socrates. Verum sicut. dices unus denique ubique simul adest. nec ipse tamen a se ipso secernitur; ita nil prohibet, quamlibet speciem unam et eandem simul multis adesse, nec tamen a se ipsa secerni. Belle, o Socrates, unum idem simul in multis ostendis, ac si super multos velamen quoddam extendens, dicas unum in mulus totum esse. nonne tale quiddam
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/20
Appearance