Hip. Valde. So. Idem ergo potest maxime in computando vera loqui atque mentiri. is autem est qui bonus est in numeris, videlicet computator. Hip. Sic omnino. So. Quis igitur alius, Hippia. in computando fit mendax, nisi qui ad idem bonus? hic enim potens, hic et verax. Hip. Apparet. So. Cernis eundem veracem esse in his atque mendacem, et nihilo meliorem mendace ipso veracem esse. iidem namque sunt, neque valde contrarii, ut tu nuper existimabas. Hip. Haud certe nunc in his apparet. So. Visne in aliis quoque consideremus? Hip. Ut lubet. So. Nonne es et geometriae peritus? Hip. Sum. So. An non idem in geometria contingit? porro idem falsa quam maxime de figuris pronuntiare potest, qui et vera. est autem is geometra. Hip. profecto. So. An alius ad haec praeter hunc bonus? Hip. Non alius. So. Nonne bonus ac sapiens geometra utraque potest?
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/216
Appearance