Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/223

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
215
HIPPIAS MINOR.

diis, sed invitus propter exercitus casum mentiri videtur coactus restare atque succurrere: Ulixes autem sponte ac dolo. So. Decipis me, carissime Hippia, ipseque imitaris Ulixem. Hip. Minime omnium, Socrates. quidnam dicis? et qua ratione? So. Quoniam Achillem ais non ex insidiis mentiri: qui usque adeo seductor erat, atque insidiator praeter ipsam iactantiam, sicut fingit Homerus, ut tanto esset Ulixe callidior, ut ipsi vanitatem absconderet suam, dum coram eo contraria sibi ipsi loqui auderet, Ulixemque celaret. Quocirca adversus eum nihil inferre videtur Ulixes, utpote qui mendacium non adverti Hip. Quaenam ista dicis, o Socrates? So. Nescis, quod ad Ulixem inquit prima luce se discessurum: ad Aiacem vero non ita, sed aliter Hip. Ubinam? So. His in carminibus,

 diri nulla prius belli me cura tenebit,
 Hectora quam Priami natum venisse sub armis,