Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/224

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
216
INCERTI AUCTORIS

 Myrmidonum navos, tentoria longa, petentem,
 audiero, premat Argivos qui Marte subactos,
 quique rates ignem posthaec iaculetur in ipsas.
 pectora namque meas naves aut castra furentem
 haud reor ausurum dubio contingere bello.

An censes, Hippia, usque adeo obliviosum fuisse Thetidis filium, Chirone sapientissimo eruditum, ut, cum antea vanos ipsos variosque iactatores effulminasset, ipse confestim Ulixi quidem, quasi sui ipsius oblitus, dixerit navigaturum se, Aiaci vero commoraturum; potius quam insidiatus, cum Ulixem cognosceret seniorem, commentitiisque machinamentis et dolis se longe potentiorem? Hip. Haud dolo dixisse ista mihi videtur Achilles, immo ipsa simplicitate aliter persuasus, aliter cum Aiace quam cum Ulixe fuisse locutus. Ulixes autem, seu vera sive falsa loquatur, semper insidias tendit. So. Melior ergo, ut videtur, est Ulixes Achille. Hip. Minime, o Socrates. So. An non supra visi sunt qui sponte mendacium dicunt, meliores esse quam qui non sponte?