Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/227

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
219
HIPPIAS MINOR.

bis efficere, praedico tibi, hunc in modum te minime curaturum. neque enim assequar. Sin autem ita ut supra respondere volueris, admodum mihi proderis. spero autem, tibi hoc haud noxium fore. Merito vero te nunc invocabo, Apemanti fili. nam ipse me induxisti, ut cum Hippia disputarem. quare si, nunc Hippias respondere noluerit, pro me ipse rogato. Eu. Nil opus est meis ad Hippiam precibus, Socrates. neque enim id proposuit, ut coactus videlicet responderet; immo responsurum se libenter omnibus est pollicitus. nonne haec sunt, Hippia, quae dicebas? Hip. Dicebam equidem. verum Socrates hic, o Eudice, semper dicentes interturbat, et quasi maleficus quidam esse videtur. So. O vir optime Hippia, haud sponte haec facio: (essem utique sapiens secundum sermonem tuum atque astutus) verum praeter sententiam ago. quamobrem ignosce mihi. ais enim, non sponte peccanti ignoscendum esse. Eu. Haud aliter facias, Hippia; sed nostri gratia, et propter ea quae supra tibi dicta sunt, responde ad ea quae interrogat Socrates.