Hip. Respondebo equidem, cum tu roges. Pete ergo quod lubet. So. Vehementer cupio, Hippia, quod modo dictum est, considerere, utri meliores sint, an qui sponte volentesque peccant, an qui contra. spero autem hunc in modum rectissime posse considerari. Responde iam. Vocasne cursorem aliquem bonum? Hip. Equidem. So. Et malum? Hip. Ita. So. Nonne bonus qui bene currit, malus qui male? Hip. Certe. So. An non qui tarde currit, male currit? qui autem velociter, bene? Hip. Procul dubio. So. In ipso itaque cursu celeritas quidem bonum, tarditas autem malum. Hip. Quid tum? So. Uter ergo cursor est melior? utrum qui sponte currit tarde, an qui secus? Hip. Qui ultro. So. Nonne currere est aliquid facere? Hip. Facere utique. So. Facere autem aliquid operari?
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/228
Appearance