Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/229

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
221
HIPPIAS MINOR.

Hip. Profecto. So. Ergo qui male currit, malum hoc et turpe operatur in cursu. Hip. Malum. quidni? So. Male autem currit, qui tarde currit. Hip. Sane. So. Nonne igitur cursor bonus de. industrie malum hoc et turpe operatur: malus, praeter propositum? Hip. Videtur. So. In cursu igitur deterior est qui praeter voluntatem agit mala, quam qui volens. Hip. In cursu plane. So. Quid autem in palaestra? uter luctator est melior? num qui dedita opera cadit? an qui invitus? Hip. Qui dedita opera. So. Ita videtur. Peius autem ac turpius in palaestra cadere, an deiicere? Hip. Cadere. So. Et in palaestra igitur qui studio mala agit et turpia, melior luctator est, quam qui imbecillitate atque inertia. Hip. Videtur. So. Quidnam in omni reliquo corporis usu? nonne qui corpore robustior atque aptior est, facere pro arbitrio utraque potest, tam quae