Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/230

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
222
INCERTI AUCTORIS

robusti hominis sunt, quam quae debilis, et pulchra et turpia? quapropter qui habitu corporis praestat, quotiens mala secundum corpus facit, volens efficit: imbecillis autem invitus. Hia; Videtur quoque idem circa robur contingere. So. Quid vero de ipsius figurae concinnitate dicendum? nonne formosioris meliorisque corporis est, impensa opera turges figuras confingere? deformis autem contra? quid tibi videtur? Hip. Quod et tibi. So. Figurae itaque inconcinnitas voluntaria ad virtutem corporis attinet: contraria vero ad vitium. Hip. Apparet. So. De voce vero quid ais? utram meliorem asseris? ex animine voluntate dissonam, an ex inertia? Hip. Ex animi voluntate. So. Alteram vero peiorem. Hip. Absque dubio. So. Utrum bona optas habere, an mala? Hip. Bona. So. Utrum eligeres pedes habere qui dedita opera claudicarent, an qui inviti? Hip. Eos, plane qui de industria,