Hip. Grave id esset, o Socrates, si qui sponte iniuriantur, meliores essent his qui non sponte. So. Ex his tamen quae supra dicta sunt, sequi videtur. Hip. Mihi vero nequaquam. So. Putaram, Hippia, idem tibi quoque videri. Responde igitur iterum. Iustitia nonne vel potentia quaedam est, vel scientia, vel utrumque? an non necesse est aliquid horum esse iustitiam? Hip. Necesse. So. Si potentia quaedam animae iustitia est, potentior anima iustior erit? melior enim, o vir optime, haec talis nobis apparuit. Hip. Apparuit certe. So. Quid vero si scientia iustitia sit? nonne quae sapientior anima, illa iustior? quae insipientior, contra iniustior? Hip. Ita est. So. Quid si utrumque? an non quae ambo haec habet, scientiam scilicet et potentiam, iustior erit? quae non habet, iniustior? nonne ita rem se habere necessarium est? Hip. Apparet. So. Quae vero potentior et sapientior est, ea melior apparuit esse,
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/234
Appearance